Ayuda
Ir al contenido

Dialnet


Resumen de El "Ars poetica" de Horacio como poema didáctico

Manfred Fuhrmann

  • Horatii Epistula ad Pisones quae inde a Quintiliani temporibus Ars poetica appellari solet duobus e generibus composita esse videtur: nonnulla sunt illius formae carminum peculiaria qua praecepta traduntur; alia naturam epistularum versibus confectarum reddunt quam poeta senescens creavit. Hac de re homines docti consentiunt, at etiam nunc ambigitur, quatenus Epistula ad Pisones a poeta in formam carminis praecepta continentis redacta sit. Novissimae disputationes (a Brink et a Becker conscriptae) Horatii Epistulae illius carminis compositionem inesse demostrare volunt. Sed huius commentationis auctor Horatii Epistulam cum Vergilii Georgicis comparat, ut Horatii et Vergilii opera pauca admodum communia habere ostendat -multum afuit, ut Horatius in Epistula ad Pisones praeceptoris personem induere voluerit. Tamen Epistula multa variaque dogmata complectitur: caput ultimum originem fontesque eorum explanare conatur.


Fundación Dialnet

Dialnet Plus

  • Más información sobre Dialnet Plus