Ayuda
Ir al contenido

Dialnet


Resumen de Les sources du droit romain et la littérature technique en langue latine

Jacques-Henri Michel

  • Opera prudentiurn Romanorum a temporibus liberae rei publicae exeuntis usque ad principatum finitum (veluti 'Institutiones Gai') nec non fontes iuris Romani tardioris, scilicet 'Codex Theodosianus' et 'Corpus iuris civilis' (Digesta et Codex Iustinianus) aequiparari passunt cum scriptis quae pertinent sive ad artes utiliores, ut agriculturam et rem militarem, sive ad scientias naturales, ut geometriam et astronomiam, sive etiam ad grammaticam eloquentiamque. Communia enim omnium harum disciplinarum videntur et encheiridia et encyclopaediae quae propria Iitterarum Latinarum sunt cultusque Romani, sed ut "Institutiones Gai" et postea Iustiniani optima exempla encheiridiorum produnt, ita 'Codices' et 'Digesta' minime probari possunt si encyclopaediis Latinis comparantur.

    Denique memoranda sunt et exordia operum et ars scribendi pedestris quae eadem est iurisconsultis atque auctoribus artium diversarurn.


Fundación Dialnet

Dialnet Plus

  • Más información sobre Dialnet Plus